monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 11
Medius vero contra occidentem respicit, ubi plurima putrida ligna ab ipso deiecta iacent, quoniam per ipsam Trinitatem abscinditur nefandum et diabolicum schisma gentilis populi, qui in occasu infidelitatis errat in recta fide, quia ut putrida ligna molesta et inutilia sunt ad usus hominum, sic etiam abscissus et abiectus est populus iste a gaudio vitae, magis diabolica sectans figmenta quam divina praecepta. Unde etiam haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa sunt, quia in omnibus praedictis causis vera et sancta Trinitas infideles, qui vel audacter eam dirumpere volunt, vel qui eam pertinaciter credere nolunt, a se abscissos ire permittit in perditionem, quoniam rabide et ignoranter invadunt divinitatem, nolentes se inclinare fidei quam Filius Dei per se ipsum attulit, et quam etiam per discipulos suos hominibus transmisit, secundum quod haec parabola dicit: Dominus quidam lapidem igneum habens per ipsum et per nuntios suos necessariam rem multo populo mandare volebat.